monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 2, 12
Colorem pro adulescente GALLIO illum (in)duxit: (concurrerunt ad) me, inquit, iuvenes; aetatis causa agi videbatur. Cum dubitarem, exaudivi nescioquem dicentem: 'nihil agis. ego tibi cedo, illi non cedo.' CESTIUS hoc colore usus est: putasse se ipsi patri honestius hoc esse, certe domui, laudes utriusque in foro inspici. MONTANUS VOTIENUS ait: cogitavi non quid imperares, sed quid praecepisses; dixeras semper, cum me hortareris ad gloriam, ut nulli cederem. Invidiosa omnibus in illo iudicio fortuna tua videbatur, cum quaereretur, utrum pugnasses felicius an genuisses. Non est, quod me putes visum illis fortiorem: decepti sunt, pater, iudicaverunt non quod erat sed quod te malle crediderunt.